Charter Document - 02130063
Charter Number: | 02130063 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 - 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri uolumus cunctis fidelibus quod Hugo de Marnei totum allodium suum ante iiii annos mortis sue donauit Deo et Sancto Petro et Sancto Marcello et fratribus qui eis in monasterio suo quod apud Cabilonem est seruiunt et seruituri sunt atque in hora mortis sue hoc ipsum donum quantum potuit confirmauit laudantibus nepotibus suis scilicet Aldone presbitero et Aheio milite Hugone Bruno et Radulfo fratre eius equibus Hugo et Radulfus pro hac laude xii solidos acceperunt Hoc est mansum de Altmunt et totam terram quam ipse habebat in allodio a manso illo usque ad publicam uiam et mansum quem habebat in Vals et Castenetum et partem suam terre que est a Sancto Iohanne usque ad Liebertan in pratis et in campis Huius rei testes sunt Garinus Ferrandus presbiter Guido de Marnei Hugo Garnius Radulfus de Mihum Durannus de Communali Prato et alii multi homines et femine Laudem Radulfi et Hugonis audierunt Rotbertus de Marnei et Aldo presbiter et Garinus atque Bartholomeus Factum est autem post multum temporis quod quidam iuuenis de genere horum Hugo cognomine Bruno calumpniam faceret in supradictis donacionibus et in hominibus qui tunc tenebant mansum de Laumunt Quapropter conuenerunt in unum Stephanus qui tunc tenebat Aluisiam et predictus Hugo apud Miliciacum in curia domine de Marni et quamuis nullam rectitudinem possent inuenire in his rebus tamen concordantibus uiris qui aderant iam dictus prior dedit Hugoni xx solidos et ipse promisit se amplius nullam calumpniam facturum super hoc sed totum concessit Deo et monachis Sancti Marcelli Huius rei [] mus miles de Laudunt Hugo de Ruulle Artaudus de Mame Sauaricus de Monteacuto Lanbertus de Monteacuto prepositus domina de Marne et Rotbertus filius eius et multi alii qui adfuerunt