Charter Document - 02130060

Charter Document - 02130060


Charter Number: 02130060
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1123 - 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sollerti atque illustri prouidentie omnium filiorum ecclesie Beati Marcelli martiris tam presentium quam futurorum in Christum credentium liquide pateat quod Morannus de Porta et Bernardus Porchilla frater eius uendiderunt et uendendo transfuderunt Willelmo monacho de Alusia terram quandam quam habebant in uilla que a uulgo proprio nomine Craolium uocitatur in qua uidelicet terra est sedes cuiusdam nostri mulini accipientes et capientes ab eo decem et septem solidos de bonis ecclesie Beati Marcelli martiris Hec autem uenditio facta est per manum Pagani Galduci prefato monacho Willelmo ad opus generalitatis fratrum in ecclesia predicti martiris Marcelli Deo assidue seruientium Et ne aliqua uetustate hec uenditio obliuioni traderetur uel fraudulenta calliditate alicuius hominis denegaretur facta est inde cartula tempore Iotsaldi Cabilonensis episcopi sub uice Hugonis cantoris Tetbaldo cancellario dictante regnante Ludouico rege Francorum S Rodulfi de Micum et Adalardi fratris sui S Andree de Craolio S Aldi presbiteri S Warini presbiteri