Charter Document - 02130055
Charter Number: | 02130055 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1107 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nouerit tam regalis sublimitas quam sacerdotalis auctoritas omnisque fidelium uentura posteritas quoniam Hugo et Salicherius et Ayrardus fratres de Marchia concesserunt ecclesie Beati martiris Marcelli omnem diuisionem quam homines de parrochia Sancte Marie de Mercuriaco fecerunt aput Alusiam Hoc autem donum sic supradicti fratres fecerunt sicut Tietmarus presbiter fecerat tempore Hugonis ecclesie Sancti Marcelli prioris Concesserunt etiam allodia cautionem decimas oblationes sepulturas seruos et ancillas quos Bernardus Hugo Walterius Rotbertus et heredes eorum prescripte ecclesie dederant Hoc autem laudauerunt Arleius de Colchis et Helysabet uxor eius et Galterius et Varinus filii eorum et Wido frater Arleii Est autem hoc donum litteris assignatum Philippo regnante Walterio Cabilonensi episcopo annuente S Iotsaldi decani S Gauceranni cantoris S Ansedei archidiaconi S Wichardi prioris de Bar S Hugonis de Baiers S Salicherii et Rocleni de Sancto Marcello Anno Millesimo CVII indictione xv concurrente i