Charter Document - 02130054
Charter Number: | 02130054 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1123 - 1126 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam omnia quecumque in mundo ab hominibus peraguntur aut longeua uetustate obliuioni traduntur aut fraudulenta calliditate iniquorum hominum omnino destruuntur nisi testimonio litterarum corroborentur placuit nobis ad memoriam tam presentium quam futurorum hominum scripto nostro reducere quod quedam domina nomine Vldeberga de Alusia filia Bernardi dedit atque concessit totum allodium suum ubicumque iaceret preter fedum Gaufridi Capramurentis Deo et sancte genitrici sue Marie atque beato martiri Marcello et monachis in ecclesia sua Dei amore morantibus Hoc autem donum quod fecit predicta domina filii sui laudauerunt Rotbertus de Sancto Priuato atque Gregorius frater suus apud Sanctum Leodegarium coram domno Valterio de Colchis et Valterio de Moreio et Rodulfo de Spireio Hi etenim predicti duo fratres Rotbertus atque Gregorius non tantummodo donum quod fecit mater sua laudauerunt sed etiam illud donum quod antecessores sui fecerunt firmiter laudauerunt et concesserunt Facta est itque hec cartula de predicto dono tempore Iotsaldi Cabilonensis episcopi sub uice Hugonis cantoris Tetbaldo dictante regnante Ludouico rege Francorum S Valterii de Colchis S Valterii de Moreio S Rodulphi de Spireio S plurimorum militum