Charter Document - 02130053
Charter Number: | 02130053 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1080 - 1123 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam sepius solet euenire quod ea que sunt acta in mundo obliuioni longua uetustate traduntur nisi scripto retineantur huius rei noticiam scripto nostro commendamus memorie quod Rotbertus de Alusia dum in sanitate corporis manebat dedit Domino et Beato Marcello martiri totum allodium suum quod habebat aput Alusiam et uillam que dicitur Ruilleium et seruos et ancillas pro remedio anime sue De quo uidelicet dono heredes sui post mortem eius calumpniam fecerunt Wido de Clauillo et fratres sui Rainaldus et Hugo atque Valterius de Crisiaco et Vduinus frater eius Quam calumpniam monachi pacificantes duas partes seruorum et ancillarum et tocius allodii quod predictus Rotbertus monachis dederat predictis calumniatoribus reliquerunt et relinquendo concesserunt tali pacto ut de tercia parte fidem seruarent et tenerent ecclesie Marcelli martiris Quod si non facerent monachi nullum placitum tenerent Hoc uero donum fuit factum tempore Valterii episcopi de quo sunt testes Vmbaldus de Cortabollo et Hugo Nerioldus et Ymerus et Henricus de Marneio