Charter Document - 02130051
Charter Number: | 02130051 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1075 - 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod quidam nobilis miles Bernardus nomine ueniens ad conuersionem dedit Deo et Sancto Petro Sanctoque martiri Marcello et monachis ibidem commorantibus tam presentibus quam etiam futuris decem et vii iornales de terra duodecim quidem ex his terre culte quinque uero inculte Dedit quoque et pratum unum siluam etiam unam Dedit quoque et seruum unum Rainaldum nomine filiumque ipsius unum clericum Dedit quoque se uiuente terras que in uno pignore esse uidebantur tali tenore ut post decessum suum si quis ex filiis eius eas terras redimere uoluerit pecuniam quam in predictis terris fratres Sancti Marcelli dederunt reddat et terras recipiat Redemptio autem ipsarum terrarum non fiet nisi postquam quod ibi laboratum est auferatur Et hoc fiat usque in mensem Marcium Postquam autem Martius mensis exierit redemptio non recipietur quousque fructus recolligantur Sed et illud uidendum est quia nequaquam ita filii predictas terras redimere habebunt potestatem ut aliunde pecuniam mutuo accipiant et easdem terras in pignus alibi mittant Hanc autem cartam ipse firmauit et subscriptos testes firmare rogauit S eiusdem Bernardi qui hanc cartam fieri mandauit S Anselmi filii eius S Hugonis fratris ipsius S Galterii consobrini sui fratrisque eius Rotberti