Charter Document - 02130050

Charter Document - 02130050


Charter Number: 02130050
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1074
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Culpa exigente protoplasti uniuersam eius prolem simul cum ipso in huius exilii cecitate constat esse dampnatum ob maioris autem pene cumulum post presentis breuitatem uite ac post precipitia diuersa assiduis pro peccatis innumera in baratrum incessanter ruit massa Et cum omnibus proposita sit salutis uia fides scilicet in Deum uera bonis et sanctis operibus iuncta pauci tamen hanc firmiter inueniuntur tenere Quia quamuis multi uerbo tenus credere se astruant operibus tamen denegant Huius ergo fidei operatio perfecta in misericordie compassione dinoscitur constituta attestante euangelica sententia Date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis Paulus quoque apostolus Ministerium accepit predicationis ut idem fatetur in gentibus scilicet ut pauperum qui in Iherosalem commorabantur quibus attestante Luca Cor unum et anima erat una memor essat Vnde ego Bernardus et Hugo frater meus et consobrini nostri similiter germani fratres Walterius atque Rotbertus opere precium nobis facturi uidemur hoc quod iure hereditario nemine querelam mouente firmiter possidemus quodque nostra soboles male sana disperdere per multorum precipitia excessuum habebat Deo omnipotenti eique in monasterio militantibus tradamus Videlicet ut eorum orationibus misericordiam omnipotentis Dei consequi ualeamus quidquid omnium meritis adipisci nequimus Igitur offerimus misericordi Domino et glorioso apostolorum principi Petro ac incliti martiri Cabilonensis Marcello et uenerabili Hugonis abbatis Cluniensis cenobii et Aluiso priori atque cunctis fratribus tam futuris quam presentibus sub patrocinio supradicti martiris Marcelli degentibus pro remedio animarum nostrarum et pro indulgentia animarum parentum nostrorum presentium siue futurorum ecclesiam Sancti Martini que est in uilla Alusia simul cum monte in quo eadem ecclesia constructa conspicitur sicut termini inibi positi sunt Donamus etiam domum lapideam obtimam adherentem eidem ecclesie cum uno manso uestito et cunctas terras que iuris ecclesie eiusdem antiquitus fuerunt uel nunc sunt Simul etiam donamus quandam condaminam que nobis communis est que uulgo Curuata dicitur sicut eam tres uie terminant Damus quoque de nobis et de omnibus seruis nostris Si autem nos uel serui nostri domos in eadem terra construxerimus censum sancto martiri et monachis ibidem commorantibus omni anno integre sine cunctacione reddemus Sane ita sincerum et firmum est hoc donum ut nulla omnino potestas uel persona neque etiam nos ipsi illic aliquid requirere consuetudinaliter uel accipere possimus nisi tantum domnus Cluniensis abbas et prepositus Sancti Marcelli cum ceteris fratribus Quippe cum et sepulturam nostrorum corporum nostrorumque seruorum nostreque insuper progeniei presenti donatione firmemus Quicquid autem deinceps eis loci huius in circuitu datum fuerit omnem omnino libertatem et consensum conferimus Ne autem huiusce donationis uacilletur firmando nos manu nostra firmauimus et testes subscriptos firmare rogauimus Publice igitur actum ad uillam Alusiam regnante Philippo rege Francorum Heynrico patricio Romanorum rege Langobardorum imperatore Alamannorum ii kalendas Iunii luna prima anno incarnationis dominice Millesimo LXXIIII indictione xii epacta xx concurrente ii S Rocleni episcopi Cabilonensis S domni Hugonis abbatis S Aluisi prioris S Bernardi S Hugonis SS Ermengardis filiorumque eius Anselmi Walterii Widonis S Vgonis S Eremburgis S Walterii S Galterii S Haelene S Rotberti cum uxore sua S Anne S Arluini S Gausfredi S Yduini S Rotberti S Aruei cum uxore sua S Arsburgis S Widonis S Anselmi S Bernardi S Hugonis S Eldigerii S Arnulphi S Widonis S Wichardi Ego quoque suprascriptus Walterius et Rotbertus frater meus pro translatione patris nostri dedimus post hec Deo et Sancto Marcello de alodo nostro iiii iornales ultra ulmum in Albuias et quinque iornales iuxta sancti martiris condaminam Sancto donamus Siluestro Insuper et ego antedictus Walterius do similiter Deo et Sancto Marcello post obitum meum mansum integrum qui est subtus putem et uineam que est subtus terram Sancti Marcelli que dicitur Olca similiter integram et in conuersione mea cum seculum reliqui dedi seruum unum Girbernum nomine cum toto suo feuo et partem meam de silua que est super condaminam et pro anima filii mei Widonis unum iornalem in loco ubi quondam uinee Siquis autem post mortem meam aliquid horum calumniare uoluerit homo uel femina anathema sit amen amen amen fiat fiat fiat