Charter Document - 02130049

Charter Document - 02130049


Charter Number: 02130049
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1120 - 1123
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod domno Philippo existente priore Sancti Marcelli Wido de Verduno nepos eius quandam calumpniam iniuste ecclesie Sancti Marcelli et obedientie de Pontidoto que ad eam attinet inferebat Fatebatur enim pedaticum sibi iure contingere ex omnibus rebus quas monachus de Pontidoto apud Sanctum Marcellum per fluuium qui Dubium nuncupatur duceret uel inde reduceret Huiusmodi autem calumpniam tempore domni Philippi prioris coram domno Galterio episcopo laudantibus fratribus Hugone Bernardo Arduino ac patruo eius Hysmaro ex integro uerpiuit Cuius uerpitionis causa taliter diffinita est ut quicquid obedientiarius de Pontidoto de propriis rebus per supradictum flumen duxerit aut reduxerit nullum pedaticum prorsus inde accipiatur Similiter de omnibus rebus que iure proprietatis ad ecclesiam Sancti Marcelli adtinent et hinc illinc inde istinc transferentur sanctitum est nisi causa iterum uendendi emantur S Raimundi decani Cabilonensis S Bernardi grammatici S Hugonis de Nuliaco S Villelmi archipresbiteri S Hugonis Beraldi S Aruei de Nuiaco S Bertranni de Castaniaco