Charter Document - 02130048
Charter Number: | 02130048 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1120 - 1126 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Scire uolumus tam presentes quam futuros quod domnus Rainerius de Frangiaco dedit Deo et Sancto Marcello quicquid habebat in uilla de Pontors siue in territorio seu in campis uel pratis uel siluis uel aliis omnibus rebus Ea autem conditione dedit ut si quis contrarius uel aduersarius ex dono suo existere uellet omnibus se obiceret et quod dederat defenderit Habuit etiam hoc in pactum quod nepotes suos quando ad uirilem etatem peruenirent isdem donum laudare faceret et confirmare Si uero mors eum preueniret antequam hoc facere posset filii sui sicut in pactum fuit hoc idem laudare ipsos facerent scilicet nepotes predicti Rainerii Ex hoc fideiussores dedit domnum Hugonem de Niblans et domnum Symonem fratrem eius Propter hoc autem dedit ei domnus Philippus prior Sancti Marcelli viii libras et dimidiam et uxori sue ciphum decem solidorum Huius autem doni testes sunt domnus Galterius de Niblans Wido de Vichiaco Hugo de Viriniaco Rodulphus Teutonicus Stephanus presbiter Petrus mariscalcus Sancti Marcelli Petrus cocus Stephanus Blanchez