Charter Document - 02130047

Charter Document - 02130047


Charter Number: 02130047
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1120 - 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ad noticiam omnium tam futurorum quam presentium referre dignum censemus quod Tetbaldus et Rotbertus fratres de Nauiliaco dederunt Deo et Sancto Marcello quicquid habebant in uilla de Pontors siue in territorio seu in aliis omnibus rebus Propter hoc autem dedit eis domnus Philippus prior Sancti Marcelli vi libras Istud autem donum fecerunt ipsi duo fratres super altare Sancti Marcelli Huius doni testes sunt Willelmus archipresbiter Benedictus capellanus Vldricus presbiter Rainaldus presbiter Letbaldus miles de Castenedo Radulfus de Rintiaco Rodulphus maior Postea uero domnus Philippus prior pergens apud Nauiliacum hoc quod fecerant apud Sanctum Marcellum fecerunt laudare et confirmare quendam fratrem suum nomine Paganum et hoc in presentia domni Galterii domini sui Ex hoc testes sunt domnus Garoldus de Frontiniaco Benedictus capellanus Sancti Marcelli Sennarus Hugo Sarmenant Bartholomeus de Mont Post hec autem omnia domnus Lambertus miles de Insula calumpniauit partem doni quod fecerant predicti fratres dicens illos de se tenere illos debere Precibus uero nostris et illorum tandem adquiescens pro anima sua calumpniam illam Deo et Sancto Marcello benigne concessit Huius concessionis testes sunt Vldricus presbiter Letbaldus miles de Sancto Marcello Rodulphus de Rintiaco Anselmus de Chauennis Bonetus de Sancti Vincentio Stephanus Blanchez