Charter Document - 02130046
Charter Number: | 02130046 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1090 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Christi nomine Stephanus Rufus dedi Deo et Sancto Marcello martiri pro anima fratris mei Arnulfi necnon patris et matris mee et etiam pro me unum mansum qui est apud Nantonem cum seruis et ancillis et cum terris pratis et siluis ad eundem mansum pertinentibus Dedi etiam omne allodium quod habebam apud Pontidotum cum fratre meo et uigeriam et fedum quod tenebamus de seniore de Nauiliaco Dedi etiam unum seruum nomine Warinum filium Bruneldi de Ezsarto Et ut hec omnia beatus martir in perpetuum habeat teneat et possideat sine ulla calumpnia a me facta neque ab herede meo si abuero hoc donum feci super altare Beati Marcelli per argenteum textum in presentia domni Syri subprioris Aimonis decani Gerardi de Porta Salicherii et Oddonis fratris sui Letbaldi de Castenedo Petri Gumbadi Raimundi nepotis sui Bertranni de Oratorio Rocleni Pagani Pagani de Dalmarei Hugonis de Reuersure Widonis Boerii Pontii de Varenas Dalmatii de Faio Moranni cellararii Gemelmi infirmarii Constantii coci Ebrardi Clopelli Nathalis pistoris