Charter Document - 02130045
Charter Number: | 02130045 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1073 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Wido senior de Verduno cognoscens innumerabilia mala que feceram loco beati martiris Marcelli et maxime propter ecclesiam Sancti Laurentii de Pontidoto quam conbussi cum domo monachi unde metuo incurrere iram omnipotentis Dei et eterno igni tradi Et quia cogente paupertate omnia non possum restituere mea spontanea uoluntate uolo aliquantulum restituere Idcirco dono Deo et predicto martiri ecclesiam de Nauiliaco uilla propter quam ego multa mala feci id est offerenda cum altare et sepulturam et baptisterium et terciam partem decime Dono etiam ecclesiam de Parriciaco cum uilla et omne quod ibi habeo si monachi Sancti Marcelli recuperare possunt de illis qui ex mea parte tenent Hoc donum feci in manu domni Narduini prioris apud curtem Bertaldi uidentibus Guidono de Mariniaco et Garnerio de Porlineis et Letbaldo de Sancto Geruasio et Rotberto de Girgiaco Postea apud Cabilonem mater mea et frater meus Igmarus laudauerunt hoc donum audientibus et uidentibus Hugone de Marchia et Salicherio milite de Sancto Marcello