Charter Document - 02130043

Charter Document - 02130043


Charter Number: 02130043
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod Tetbaldus miles de Nauiliaco dedit Deo et Sancto Marcello pro remedio anime sue omne alodum suum de Pontidoto et fedum quod habebat de Ansedeo et unam domum in castello et unum mansum terre apud Charnerium et alterum apud Casellas et alterum apud Trugiacum et duos seruos et alterum mansum apud Chiliacum et alterum ad Longuam Petram et alterum apud Varenas et duos apud Witgionem et unum in supradictas Varenas in uadimonium pro x solidis et alterum similiter in uadimonio apud Frontena pro x solidis Huius elemosine sunt testes Clemens presbiter et Bernardus frater eius et uxor eius et Rotbertus de Petra Postquam fuit sepultus in cimiterio Sancti Marcelli uxor et frater eius Bernardus manu propria dederunt hanc elemosinam super altare Sancti Marcelli uidente Fulchone archipresbitero et Iotceranno de Marciliaco et filio suo Iotceranno Salicherio et Oddone fratre suo et Bertranno de Oratorio et Philiberto diacono et Constantio de Pontidote