Charter Document - 02130042

Charter Document - 02130042


Charter Number: 02130042
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1075
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Aliquanto tempore post suprascriptam donationem transacto memoratus Humbertus predicte donationis patrator occulto Dei iuditio interfectus subita morte rebus humanis excessit Post cuius obitum uxor illius Raimodis et filii eius Ansedeus Humbertus et Hugo addiderunt sepe dicte traditioni ecclesiam castri Nauiliacensis cum consilio fidelium suorum pro remedio cum nuper defuncti patris tum etiam aliorum predecessorum suorum necnon pro susceptione Hugonis fratris sui quem pater ad seruiendum Deo in monachico habitu deputauerat Vt autem ipsa donatio firmissime teneatur et apud Wichardum patruum eorum antequam ullo federe pacificentur prorsus stabiliatur fideiussores dederunt hos Iotcerannum de Capella Ansedeum de Belloforte Hugonem filium Alberici de Neflens Odilonem de castello quod Marca dicitur