Charter Document - 02130038
Charter Number: | 02130038 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1096 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Christi nomine ego Ansedeus senior de Nauiliaco filius Humberti do et concedo Deo et beatis apostolis eius Petro et Paulo et Sancto Marcello martiri Cabilonensis quicquid habeo in potestate Pontidoti siue in terra siue in aquis siue in siluis siue in semis et ancillis siue in liberis et uirectum iuxta ecclesiam quod est in castello pro remedio anime mee Et precipio successori meo ut ista conseruet et defendat Deo et sanctis quibus dedi Sin autem concedere noluerit ex parte Dei et sanctorum quibus elemosinam dedi contradico ei honorem meum Et si illi qui de me ibi aliquid habuerint concedere Deo et predictis sanctis uoluerint concedo Huius elemosine sunt testes Wido de Verduno Stephanus Rufus Landricus Aschericus Vmbertus de Roteliaco Martinus presbiter de Baiaco Philibertus prepositus Eldinus uenator Ansedeus de Roteliaco Iohannes maior Quibus uidentibus hec dedi in manu domni Gaufredi prioris Sancti Marcelli qui ibi aderat cum suis monachis Raierio et Duranno Donum quod fecit Ansedeus Deo et sanctis apostolis et Sancto Marcello martiri concesserunt mater et due sorores eius et uxor eius Post obitum eius Hugo nepos eius quem heredem suum constituit et cui castellum Nauiliacum dimisit concessit priori sicut auunculus suus donauerat Testibus Adalbaldo Barbato Siguino milite Rainaldo presbitero Dominico de Lanacharie anno ab incarnatione Domini MXCVI indictione iiii concurrente ii epacta iiii regnante rege Heinrico Romanorum et imperatore Alamannorum