Charter Document - 02130036

Charter Document - 02130036


Charter Number: 02130036
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Settlement
Date: 1104
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Hugo dux Burgundie Oddonis filius calumpniam faciebat de seruitute super quibusdam hominibus in obedientia Sancti Marcelli que uocatur Floriacus Vnde prior Sancti Marcelli sepius ipsi duci et prudentibus uiris eius querimoniam fecit donec temporum successione ad domnum Hugonem uenerabilem Lugdunensis archiepiscopi nomine similiter Hugonis nepotem uentum est qui et ipse prior predicti loci de eadem calumpnia sepius conquestus est Post multas querimonias contigit eundem priorem Hugonem uidelicet ad predictam uillam uenisse causa placitandi cum quodam milite et in eadem uilla per quam transitus erat duci ospitium prebuisse Vbi per prudentes uiros uidelicet Iotcerannum cantorem Cabilonensis ecclesie Rainerium ducis dapiferum et Teccelinum agnomine Sorum et Bernardum de Monteforti et Warnerium de Sumbernone atque Milonem de Frolles et Achardum de Castellione Hugonem Canlardum Rainaldum de Iussiaco Gotfridum et Fredericum de Castellione Rotbertum de Nui Oddonem prepositum ducis familiares ipse prior accessit ad ducem rogans eum ut calumpniam predictam derelinqueret ut et pater suus et ipsemet peccatorum suorum remissionem a Deo suscipere mereretur Consilio igitur predictorum suorum familiariorem dux ipse persuasus et diuino timore perterritus recognoscendo peccatum patris sui et suum dixit se facturum quod prior expetebat tali tamen tenore ut et in hoc seculo aliquod terrenum munus susciperet et in futurum pater eius et ipse eternam mercedem adquirerent Dedit ergo ei prior palefridum unum et cc solidos Diuionensis monete et insuper quod ipse ualde desiderabat et pro quo potius hoc placitum fecit anniuersarium patris eius constitutum est fieri semper et in antea apud ascclesiam Sancti Marcelli a priore et a ceteris fratribus qui ibi manserint et pauperem unum pro utroque patre scilicet et filio in supradicta hobedientia uidelicet Floriaco omni tempore pasci Hoc placito hinc et inde concesso et firmato accessit ipse dux ad ecclesiam de Floriaco tempore Paschalis pape iiii feria Paschalis ebdomade et uidentibus et comprobantibus prenominatis uiris et aliis multis stans ante altare dimisit et derelinquit et dedit si quid iuste in predicta calumpnia habebat ne amplius quicquid quereret super illos uiros et mulieres qui illo tempore uiuebant quorum nomina sunt hec Odilo Warembertus frater eius Stephanus Gausbertus Guntardus fratres filii Blialdi Petrus decanus Aimo Ainardus Walterius Blialdus fratres cum uxoribus et sororibus eorumdem et tota progenie que procreata erat et deinceps procrearetur ab illis In eodem quoque placito dux ipse preposito precepit suo et tunc et semper ne in Floriaco teneret placitum ipse qui tunc erat prepositus nec aliquis successor eius sed si contingeret quod aliquis de potestate Floriacensi aliquam iniuriam hominibus ducis uel homini faceret prepositus ducis primum ante priorem ueniret ut ibi iniuria emendaretur si fieri posset Sin autem antequam aliquod malum inde pro uindicta fieret ante ducem causa tractaretur uel ante ilium cui dux commendaret Quod si ille de quo dux precepisset rem non definiret iterum eadem actio ante ducem rediret Precepit etiam et interdixit ne quis uenatorum suorum uel brennarii sui nec aliquis seruiens eius in Floriaco questum nec uiolentiam faceret nec prior eiusdem loci uolentibus facere permitteret nec aliquis rusticus eis daret Et ut certum et ratum hoc placitum semper teneretur sub testimonio Dei et sanctorum quorum ante altare stabat uidentibus cunctis qui aderant genuflexo donec finiretur Miserere mei Deus in absolutionem peccatorum suorum et patris eius susceptum librum posuit super altare cum osculo pacis et ueritatis Confirmauit autem hanc cartam Hugo ipse dux Burgundie fratre suo Heinrico idem comprobante ita uidelicet quod in camera Diuionensis abbatis nomine Iaurentonis posuit eam in manu uenerabilis archiepiscopi Lugdunensis supranominati laudantibus et consentientibus Hugone ducis dapifero Widone et Rainaldo de Grancei H Willelmo de Fonuenz Walterio conestabulo et pluribus aliis et hoc in presentia reuerentissimorum episcoporum Rotberti Lingonensis Berardi Matiscensis et Hugonis Autisiodorensis abbatis et in presentia Hugonis Trecensis comitis et multorum canonicorum Lugdunensium anno ab incarnatione Domini millesimo CIIII indictione xii concurrente v cum bissexto et epacta xxii