Charter Document - 02130035
Charter Number: | 02130035 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1075 - 1078 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Aduersari sibi inuicem carnem atque spiritum apostoli edocet testimonium ad finem usque seculi etiam spiritales a carnalibus inre mediabiliter infectari multiplices sentencie diuinorum astruunt eloquiorum Non debet ergo fidelis anima que in unum Domini uerum et incommutabilem mutabilia pro locis ac temporibus aptissime uariantem credit euentuum dissimilitudine moueri et quasi turbine quodam consilium dispositoris mirando circumferri cum ipse in presenti non pro magno prospera quin etiam aduersa pro affectu se tribuere tali asserat testimonio Ego quos amo arguo et castigo Ad quid autem ista ad medium deduxerimus sequens declarabit sermo Ecclesia Floriacensis super Oscaram fluuiolum sita olim fuit iuris Sancti Marcelli tradente eam illi cum aliis multis opulentis prediis pie memorie Guntranno rege fundatore monasterii quod regit sepulcram iam dicti martiris Verum idem cenobium primitus iuxta religiositatem constructoris in omni honestate dispositum Post modum uero per inhabitantium socordiam paulatim ad peruersos mores et superbiam prolapsum fallere nequiuit interum iudicis oculum quin etiam in presenti lucret penas ad inuentionum suarum conflagrantibus Vnguaris et uillam et oratorium rapientibus quoque quicquid inibi est repertum Discedentibus autem illis adhuc ex uindicta diuine anima aduersionis uiolenti quique distraxerunt sibi fundos ad eundem pertinentes locum ut pote ceso capite membra passim exposita pro libitu uicinos quisque sibi diripuit interque et memorata ecclesia ad sortem diri mentium deuenit Set quia iniquorum contumatia hoc modo prostrata beati martiris sepulcrum debito obsequio usquequaque frustrari non debuit longo post tempore mine eiusdem loci sancto abbati Maiolo commisse ac Cluniensium fratrum tradite dispositioni quantum ad priorem gloriam et posteriorem delectionem mediocriter sunt restitute ab ipsis tandemque tempore domni Hugonis abbatis cum eundem locum regeret Alia Prior in perquirendis sancti martiris rebus sagaciter promptus factum est colloquium in castro quod Paluel dicitur Burgundionum principum in quibus erat dux Hugo et comes Willelmus trans Ararim tenens principatumj atque Kabilonensis comes Hugo et multi alii inferiorum dignitatum Tum igitur iam dictus prior oportunum ratus ut in conuentu tantorum uirorum de iniuria sancti patroni conquereretur et maxime quia in prefata ecclesia Rotbertus dux nuper dedecorose obierat atque hec res quam plurimos populares terruerat pro illa potissimum rogaturus accessit Tantam igitur gratiam Dominus cooperante beato martire seruo suo tribuit ut unanimiter omnis cetus primatum instaret quatinus sepe dicta ecclesia monachis redderetur Inprimis ergo dux Hugo quicquid predecessores eius inibi usurpauere dimisit et abiecit deinde Kabilonensis comes Hugo qui de eo illam iure beneficii tenere uidebatur a se reppulit de commisso quoque similiter ueniam postulauit Girardus etiam de Fonuende ac nepos eius Humbertus Rufus qui de comite eam habebant similiter dimiserunt Wido uero de Mediolano et Hugo frater eius partim remunerationem commodi temporalis pro hoc suscipientes partim quod in monasterio ambo sunt recepti illud quod ibi calumpniose querere uidebantur reliquerunt Apud Widonem nichilhominus de Sumbornun auunculum suum effecerunt potiorem partem ei largiendo de aliis possessionibus ut ipse quoque id quod predecessores suos ibi tenuisse dicebat relinqueret Warulphus itaque et filii eius Oddo Grandis et uxor eius Hugo de Iauagei ac uxor illius Arnulphus de Mediolano uxor Walterii de Gurziaco cum tribus suis filiis Omnes isti diuersis temporibus diversis occasionibus Deo ac Sancto Marcello quicquid ibi calumpniabantur coram idoneis testibus dimiserunt annuente idem episcopo Lingonensi Hugone et dante licentiam mutandi quoque ipsam ecclesiam quocumque uoluntas prioris et fratrum fuerit Perpendat igitur temerator rei tantis inplicationibus expedite quantam coram summo iudice merebitur confusionem qui tantum quem in seruis suis perpessus est uoluerit defraudare laborem Re enim uera sicut in seruis suis et auditur et spernitur ita in eisdem et laborat et reficitur