Charter Document - 02130034
Charter Number: | 02130034 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1104 - 1123 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Presentis et futuri temporis hominibus per hoc scriptum notificare cupimus quod Pontius de Blasiaco et Warnerius filius suus et Wido de Puncta et Wido Varrellus dederunt et concesserunt Hugoni duci Burgundie uxore sua uidente medietatem uille que a uulgo Ance uocatur Prefatus etenim dux donum sicuti accepit uidentibus prefatis militibus Domino Deo atque Sancto Petro et Beato Marcello dedit atque concessit Hoc autem diuulgandum est non celandum quod predicti milites quando hoc donum fecerunt prelocutus Pontius de quo predicti milites quod habebant in uilla tenebant uillam esse Beati Marcelli martiris iuris cognouit Hi etenim milites per manum prenominati ducis Burgundie promiserunt quod si aliqua calumpnia inde nasceretur garantiam portarent Vt hoc autem donum firmius teneretur nec aliqua calliditate peruerteretur Hugo monachus prior Floriaci de generalitate fratrum Beati Marcelli martiris iiii libras et duos denarios Widoni de Puncta et Widoni Varrello dedit Insuper autem prelocutus dux et uxor sua uenerabilis ut res melius sederet xx solidos eisdem militibus dederunt In hac autem uilla antequam donum hoc fieret prefatus martir Marcellus extra omnem partem decimas dimidias ipsius uille et placitum generale hominum suorum et censum qui a uulgo ublie uocatur habebat et habet S Hugonis ducis Burgundie Matildis uxoris sue Hugonis prioris Walterii Gibriaci prioris Pontii prioris de Truant Hauini Acelli Maifredi de Arcu Hugonis Blasiaci Vlrici de Mediolano Warnerii filii maioris Floriaci Beraldini Ameni Tetbaudi capellani Widonis famuli Si quis autem aduersarius uel Dei inimicus hanc cartam destruere uoluerit crudeli morte sub anathemate uitam finiat et cum Iuda traditore Domini penas inferni perenniter possideat amen