Charter Document - 02130033
Charter Number: | 02130033 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1071 - 1078 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam antiquus anguis fideles semper lacessere semper appetere parat curandum summopere euadi qualiter queat Qui etiam si aliquando preualere potuerit nequaquam ideo desistendum quin inmo acrius resistendum quo conculcari ipso suffragante possit qui eundem cirographo ablato in semetipso triumphauit suosque nichilhominus triumphare concessit Sed numquam ualidioribus armis quam a Deo homine deuictus est subiugari ualebit Que autem illa sint sciri impromptu est cum et caritate Deus terre peciit humilitatem cum karitate uerbo et opere docuit seque usque ad mortem humilians karitate que idem est dispendium mortis perferre non abnuit Quisque ergo inferiorem miserrimumque omnium se iuxta psalmiste uocem crediderit totaque mente id quod culpa exigente perdidit amare desiderauerit nec dubium quin plurimam predictarum uirtutum gratiam consequtus uictor quandoque hostis seuissimi Christo fauente reddatur O quam beati quibus his insistere quibus uidere quam suauis est Dominus uacat Sed et qui per abruta per sepe aguntur qui ad prefata minus idonei inueniuntur eorum qui his inherent suffragia expetere subsidia ardentius expedit implorare Qua ex re ego Hugo dominus castri quod Treuas nuncupatur miserabilem omnimodis me cognosco Presertim cum antecessorum meorum male sana sequtus uestigia omnipotentis Dei et Sancti Marcelli martiris proprium ius diu multumque iniuste possederim Hanc itaque aspirante Deo qui non uult mortem peccatoris sed ut conuertatur et uiuat ecclesiam sub honore tanti martiris in prefato construxi castro eamque regi Christo uniuersorum Domino et beato apostolorum principi Petro atque inclito martiri Marcello monasterioque ipsius quod secundo a Cabilonis est situm miliario ubi Aluisus prior preest tradidi Quatinus et ipsa et quicquid nunc eidem confero uel in posterum aut ipse aut subsequentium michi quisquam conferre uoluerimus ad antecessorum meorum remedium proficiat michique cum stirpe propria tanto interueniente martire uenia et requies non denegetur eterna Si qua uero persona deinceps huic loco uel proprii iuris uel quod sancti martiris quondam extiterit quippiam conferre uoluerit omnem libertatem sibi concessam in perpetuum nouerit Igitur prefatam ecclesiam sicut iamdictum est offero et uiridiarium eidem adiacens et quicquid ad eandem ecclesiam in posterum pertinere potuerit Monachis autem ibidem degentibus piscariam propriam et siluam ad omnes usus eorum animaliumque ipsorum dono hominibus quoque illorum similiter Terram etiam ad unam carrucam et quattuor mansos de alodio qui fuerunt Hugonis filii Fulchardi tribuo Acta sunt autem hec in conspectu Hugonis Bisontini pontificis eodem ad ista fauente atque laudantibus filiis meis Girardo archidiacono Widone Hugone et Gisleberto Signum domni Hugonis qui hanc cartam fieri iussit et testes subscriptos firmare rogauit S domni Hugonis archiepiscopi Bisontini S domni Mainerii fratris eius S domni Aluisi prioris