Charter Document - 02130031
Charter Number: | 02130031 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restoration |
Date: | 1039 - 1065 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Tetbaldus comes pro remedio anime mee patrisque mei ac matris omniumque parentum meorum dimitto uillam quandam que uocatur Letua Deo et sanctis apostolis eius Petro et Paulo sanctoque martiri Marcello cuius etiam allodium fuerat sed ei antecessores mei uiolenter abstulerant quam ego iuri hereditario uidebar possidere In tali igitur tenore hanc donationem facio ut quamdiu quedam sanctimonialis parens mea nomine Ermensendis uixerit teneat et possideat hoc quod in uita mea habere uidebatur Post mortem autem eius omnia ex integro Sanctus Marcellus habeat et possideat Si quis autem hanc donationem calumpniauerit uel fraudare uoluerit beato martiri Marcello sit hereditas eius cum Datan et Abiron in inferno quos uiuos terra obsorbuit et cum Iuda qui Dominum magistrumque tradidit si non cito penituerit uel resipuerit