Charter Document - 02130030

Charter Document - 02130030


Charter Number: 02130030
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Mundi terminum appropinquante ruinis crebrescentibus Iam certe signa que euuangelicus sermo predixit manifestantur Idcirco ego Durannus pauens illud tremendi examen iuditii diem qui uenturus est uelud clibanus ardens recipiens unusquisque prout gessit siue bonum siue malum Et reminiscens benignam uocem illam Domini dicentis Date elemosinam et omnia munda sunt uobis et iterum sancta scriptura alio loco dicit Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Ideo cupiens illa incogitabilia euadere tormenta que apud inferos preparata sunt impiis propterea dono aliquid ex rebus hereditatis mee Domino Deo et Beato Marcello domino meo suisque monachis pro anime mee remedio seu patris ac matris mee uolitione terminum allodium iuris mei qui est situs in pago Cabilonense in fine Albiniaco in loco qui uocatur Admauerba cum uinea integra Terminatur autem ipsa uinea de subteriori fronte uia publica de superiori uero fronte terra Sancti Marcelli De ambis quoque lateribus alodum seruorum Sancti Marcelli terminare uidetur Videtur denique extendere in longitudine ipsa uinea perticarum xxxii et pedes iiii et in latitudine de supteriori perticarum decem et de superiori fronte perticarum septem Infra istas terminationes et perticationes sicut hic insertum est cum omni sub integritate et absque alicuius calumpnia uel contradictione dono et trado ego predictus Durannus Domino Deo et Beato Marcello domino meo suisque monachis tali interposita ratione ut quamdiu Dei miseratione uitales ab uero aures teneam et possideam et singulis reuoluentibus annis inuestiturie loco dimidium modium ipsis rectoribus Sancti Marcelli persoluam ex musto et corpus meum in cimiterio domini mei recipiant loco Atque ex illo die uel hora eandem uineam teneant et possideant atque disponant per secula cuncta Siquis autem heredum meorum aut in presenti aut in futuro aliquid inclamare presumpserit non ualeat adimplere quod repetit sed coactus iuditiaria potestate fisco comitale persoluat argenti libras centum et ut carta donationis a me facta firma et stabilis permaneat manibus propriis eam subter firmaui et parentibus et amicis meis firmare rogaui Actum atrio Sancti Marcelli Signum Duranni qui hanc cartam donationis fieri et firmare rogauit S Rainaldi S Constantini