Charter Document - 02130029

Charter Document - 02130029


Charter Number: 02130029
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0873
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Remigius sancte Lugdunensis sedis archiepiscopus et cum eo Ado reuerentissimus archiepiscopus Viennensis Liudo quoque Augustudunensis episcopus necnon et Girbaldus Cabillonensis Bernaldus etiam Matiscensis reuerendi episcopi sed et Leuboinus cor episcopus Lugdunensis simulque acceptabilis multitudo canonicorum ac monacorum archidiaconorum abbatum ac reliquorum ordinum secundum Dei uoluntatem in suburbio Cabilonensi nobiscum congregata apud basilicam Sancti Laurentii que iuxta menia ciuitatis eiusdem constructa est omnibus Christum per orbem quadrifidum adorantibus pacis concordieque munus Notum sit cunctis quod residentibus nobis in eadem ecclesia antefati martiris nomine insignita anno dominice incarnationis DCCCLXXIII regni domni Karoli iii post mortem nepotis sui Lotharii in Burgundia Venit igitur in ipso concilio quidam presbiter nomine Leuterius prepositus et aduocatus canonicorum Sancti Marcelli martiris et stans in medio sinodi monstrauit nobis per priuilegia eiusdem loci ipsam ecclesiam in qua residebamus a regibus ipsius loci constructoribus ex consensu episcoporum Cabilonensis ciuitatis fuisse tributam eamque iniuste per incuriam et neglegentiam perditam haberent De qua re domnum et fratrem nostrum preclarum uidelicet uirum Girbaldum episcopum interrogantes quid ei placeret ut iustis rebus fuit semper annuens dixitur Si hec a nostris antecessoribus iamdicto loco donata ut superna nobis patescerent limina hec ipsa ex nostra parte dare debuissemus ei donaria Sed quia huiusce cause euidentia nobis monstrantur scripta quod eatenus a nobis ipsa tenetur ecclesia decernat sanctitas uestra quid nos conueniat agere Cuius uerba audientes ex ipsius cuncteque illius congregatione canonicorum consensu iudicauimus Sancto Marcello ipsam ecclesiam reddi Atque ut deinceps illi seruientes possiderent cunctum concilium nostrum per has litteras laudauit et firmauit hac in ipso tomo contradixit ut quicumque clericus uel laicus contrariare presumpserit humanis legibus conuictus etiam diuinis usque ad emendationem sub anathemate foret Hanc autem scripturam fieri precepimus ac ut futuris temporibus teneatur manibus roborauimus Remigius humilis episcopus S Ado Viennensis episcopus S Liudo sancte Eduensis episcopus S Bernaldus Matiscensis episcopus S Girbaldus Cabilonensis episcopus S Leboinus cor episcopus S Heriboldus monachus S Herpinus abbas S Eudo humilis abbas S Teodbertus diaconus S Gondrannus presbiter S Bertras diaconus S Gontardus abbas S Leuifingus archidiaconus Data anno incarnationis dominice DCCCLXXIII regno domni Karoli in Burgundia iii xii kalendas Iunii Marcellus non meritus leuita scripsit et roborauit in Dei nomine feliciter Amen