Charter Document - 02130028

Charter Document - 02130028


Charter Number: 02130028
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 0924
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Noticie plurimorum euidenter patescit Warulfum quendam uirum nobilem ac strenuum munificentiam Ermengardis comitisse et Deo deuote seu filii eius Gisleberti comitis illustris supplicaturum adisse petens sibi suoque filio equiuoco eius Warulfo eorum largicione quasdam terrulas ex ratione Sancti Marcelli martiris sub manu firmam largiri Sunt autem consistentes in pago Matisconensi in loco qui dicitur Scociola in primis est curtilus cuius terminatio est ex una parte terra prefati Warulfi in alio latus terre Sancti Vuintini in tercia uero Bernardi de Bria in quarto autem uia publica ipsum autem curtilum cum seruo nomine Constantio cum uxore sua Teutberga et omnes terre in eodem loco et circumquaque adiacentes inquisitas et inquirendas de eadem racione in diuersis finibus et uillis pretaxata Ermengardis comitissa et filius eius Gislebertus prefato Warulfo et iterum Warulfo temporibus uite eorum habendas et possidendas libenter animo uolenti sub census diffiniscione sunt largiti ita ut festiuitate Sancti Marcelli ad eius luminaria concinnenda xii denarios sine retardatione persoluant decimas uero de rebus indominicatis usibus canonicorum adtribuant Si enim de censo prefinito neglegentes extiterint in duplum restituant et rerum istarum possessores continuatim existant Huius autem decreti testamentum prelibati largitores cum consensu canonicorum Sancti Marcelli sollempniter roborauerunt S Ermengardis qui fieri et firmare rogauit S Gisleberti qui consensit S Berno propositus Sancti Marcelli S Amalerius decanus X Folradus S Gislerannus S Leutfredus S Sieuertus S Adzo X Aldricus perconstabulo S Argaudus S Teothardus S Ragenfredus S Eldrannus et Ragemfredus S ego Leotardus humilis leuita qui scripsi et ditaui die sabbati ad uicem Trutbaldi archicancellarii in mense Iunio anno i regnante Rodulpho rege