Charter Document - 02130027
Charter Number: | 02130027 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 - 1049 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine eterni uerbi incarnati Ego Fulco peccator sacerdos tamen indignus recognoscens pondus peccatorum meorum audiensque a Domino dictum Date elemosinam et omnia munda sunt uobis et Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Idcirco dono domino Deo et Beato Marcello qui ibi requiescit in loco qui uocatur Hubiliacus qui est situs in pago Lugdunense iuxta fluuium Segonne ante ciuitatem Cabilone Hoc est area una intra muros ciuitatis Cabilonense posita hanc donationem facio ad supradictum locum in presentia domni Odilonis abbatis et in presentium omnium fratrum qui modo ibi sunt et qui uenturi sunt post eos pro remedium anime mee et omnium parentum meorum Terminat autem ipsa area de uno latus terra Sancte Marie et de alio terra Sancti Petri et de alio terra Berardi et Richardi et ex alio latus uia publica et infra istas terminationes dono ad supradictum locum et ad supradictos fratres sine ullo contradicente Siquis autem contradicere uoluerit hanc donationem uel calumniare coactus iuditiaria potestate auri libras iii componat et deinceps firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa et siquis in illa mansione manere uoluerit omni anno in festiuitate Sancti Marcelli denarios vi in uestitura soluat