Charter Document - 02130026

Charter Document - 02130026


Charter Number: 02130026
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 0994 - 1006
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Christi nomine notum fieri uolo omnibus bonis hominibus ego Witgerius qualiter passus inopia compulsus sum uendere allodium meum quod conquesiui de Adalberto et de Ansaldo Est denique curtile unum cum mansione desuper constructa et uinea in insimul tenente que terminatur de uno latus de ipsa hereditate et de alio latus Sancti Vincentii de uno quoque fronte uia publica de alio uero fronte Sancti Marcelli Igitur infra istas terminationes cum omni superposito et uineam monachis Sancti Marcelli martiris in quo loco dompnus Odilo abbas preesse uidetur atque Siefredus prior cum omni integritate uendimus ego predictus Witgerius et uxor mea Ostreuergis et filii mei Rotgrinnus scilicet et Ainardus atque Rainardus et accepimus ab ipsis rectoribus Sancti Marcelli denariorum solidos xx et iam dictas res de nostro iure in eorum tradimus dominatione arbitrio atque potestate ad habendum regendum atque disponendum absque alicuius inquietudine uel contradictione Si autem heredum nostrorum aliquis aut in presenti aut in futuro contradicere hanc uenditionem a nobis factam aut aliquid proclamare presumpserit quecumque persona nil ualeat adimplere quod repetit Sed coactus fisco comitale auri untias componat decem et hec uenditionis cartula a nobis facta firma et stabilis permaneat in eternum Actum uero Hubiliaco in atrio Sancti Marcelli martiris S ego quidem Witgerius qui hanc cartam fieri iussi et firmaui hac firmare rogaui S Ostreuergis uxoris eius qui consensit S Rogrinni filii eius S Aynardi filii eius S Rainardi filii eius qui consenserunt S Constantini iudicis