Charter Document - 02130025

Charter Document - 02130025


Charter Number: 02130025
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1039 - 1065
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Conditor et redemptor humani generis ad redemptionem hac reparationem nostram qui per culpam primi hominis prediti eramus non angelum non archangelum sed filium suum misit in similitudinem carnis peccati Qui pro nobis fundens proprium sanguinem de potestate diaboli eripuit claustraque inferni destruens eos qui illic aduentum eius prestolabantur abstrahens uictor celos penetrauit Qui post resurrectionem suam per dies quadraginta cum discipulis conuersatus fide confirmans corda eorum quadragesimo die illis uidentibus celos penetrauit precipiens eis et dicens Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti autem profecti predicauerunt ubique monita salutaria que ab ipso audierant docentes eos resipisci a diaboli laqueis peccata sua helemosinis redimenda sicut Dominus per prophetam ante preceperat Date elemosinam et omnia munda sunt uobis et Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Hoc audiens ego Rotbertus pro remedio anime mee dono corpus meum uel hereditatem meam quod mei iuris esse uidetur Videlicet mansum hac heredium et omnia que in eo sunt prati silue campi et aque et terram Moncel et ea que ipsius iuris sunt Dono etiam seruos quos mecum diuidebant monachi Sancti Marcelli ac ancillas Hanc autem conuenientiam laudauerunt ac firmarunt Wido Walterius fratres Pontius et Bernardus consobrini eorum in tali tenore ut quamdiu stare uoluerint ac tenere terram hanc uel aliam terram Sancti Marcelli que ei subdita est sine aliquo prouisore excepto Tetbaldo comite nos eis iniuriam non faciemus nec calumpniam Quod si ab hac discesserint eos nos se persequi sciant usquequo in hanc terram uel in nostram Sancto Marcello seruituri iterum reuertantur Hanc autem conuenientiam fecimus coram domno Geraldo preposito huius loci qui magis uidetur prodesse quam preesse Siquis autem hanc cartam calumniare presumpserit iram Dei omnipotentis incurrat hac quindecim auri libras imponat et si non resipuerit cum Datan et Abiron in infernum trudatur amen S Hugonis S Dalmacii S Odonis fratrum filiisque domni Arleii S Widonis S Walterii S Pontii S Bernardi qui hanc cartam fieri iusserunt ac firmauerunt