Charter Document - 02130024

Charter Document - 02130024


Charter Number: 02130024
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 0994
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Dominis ac magnificis omnibus fratribus in loco qui uocatur Hubiliacus habitantibus monachis emptores Rodulfus et filii mei Raculphus et Osbertus uenditores uendimus uobis aliquid de hereditate nostra scilicet ii campos qui sunt siti in comitatu Cabilonense in uilla que uocatur Rixiliacus in fine Geuiliaco accipientes a uobis precium xv solidos Terminant autem ipsi ii campi in duos frontes uia publica in circuitu uero de ipsa hereditate Ab odierna uero die et deinceps faciant rectores ipsius loci Deo et Sancto Marcello seruientibus quicquid facere uoluerint absque ullo contradicente Siquis uero ex nostris heredibus uel aliquis introducta persona quod minime credimus inquietare uoluerit non ualeat uindicare quod repetit sed coactus iuditiaria potestate auri libram unam componat et deinceps firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Rodulfi uenditoris qui fieri et firmare rogauit S Raculphi filii eius S Osberti fratris eius S Maini S Iohannis S Duranni S Iosberti Actum est hoc in Hubiliaco uico anno vii regnante Vgone rege cum prole suo Rotberto Teotmarus tabellarius scripsit rogatus