Charter Document - 02130023

Charter Document - 02130023


Charter Number: 02130023
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0993
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Igitur in Dei nomine ego Rodulphus et filius meus Raculphus uuadiatores Oddoni fratris mei donamus ipso iubente Domino Deo et Sancto Marcello martire ad locum qui uocatur antiquitus Hubiliacus aliquid de res quas iure uidebatur habere pro remedio anime sue et pro loci sepulture Hoc est curtilum unum et uineam unam in pago Cabilonense in uilla Rixiliaco situm Terminat autem ipse curtilus cum uinea sua a mane et a meridie et a uespere et in circuitu de ipsa hereditate Infra istas terminationes quicquid uisus est habere in ipsa uilla hoc est in curtilo in uinea in campis et in alias res ea pars que ei euenire debet omnia tradimus nos uuadiatores ad locum iam supradictum et ad monachos ibidem Deo seruientibus ut faciant quicquid facere uoluerint Siquis uero contradicere uel inquietare uoluerit coactus iuditiaria potestate libras de auro componat iii et deinceps firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Rodulphi uuadiatoris et fratris eius qui fieri et firmare rogauit S Raculphi similiter uuadiatoris nepotis eius S Adalardi presbiteri nepotis S Tettardi leuite S Osberti S Wlfranni S Adaleidis sororis eius S Iohannis S Maini S Iosberti S Gunterii S Arberti Factum est hoc anno vi regnante Vgone rege Teotmarus monachus rogatus scripsit