Charter Document - 02130022
Charter Number: | 02130022 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1050 - 1051 |
Date type: | Internal, Abbot-Prior |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine uerbi incarnati notum sit fidelibus cunctis quod ego Rotbertus reminiscens peccatorum meorum enormitatem dono Deo et sanctis apostolis eius Petro et Paulo et Sancto Marcello martiri aliquid de hereditate mea uidelicet unum mansum et quicquid ad ipsum mansum aspicere uidetur cum campis siluis pratis aquis aquarumque decursibus Est autem ipse mansus in uilla Chiriaco Dono etiam seruum nomine Durannum qui in ipsa habitat terra Siquis autem hanc donationem calumniare uoluerit auri libram unam componat et in antea nostra donatio firma et stabilis permaneat Omnibus etiam maledictionibus que sunt in ueteri et in nouo testamento subiaceat qui hanc donationem calumpniauerit S Rotberti qui fieri et firmare rogauit S Arleii S Hugonis S Berengerii S Ebrardi S Oddonis S Girardi S Dominici S Bertardi S Widonis Facta est hec carta in Vbiliaco uilla in monasterio Sancti Marcelli Regnante Heinrico imperatore post transitum beate recordationis pii Odilonis abbatis ii anno Facio hanc donationem tali conuenientia ut si uixero de ista mea infirmitate et heres ex me legaliter exierit et ego et heres meus teneamus Sin autem sine aliqua contradictione dimitto supradicto loco