Charter Document - 02130021
Charter Number: | 02130021 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0987 - 0996 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit fidelibus cunctis quod ego Deodatus dono Deo et sanctis apostolis eius Petro et Paulo aliquid de hereditate mea pro remedio anime mee et uxoris mee Adele et omnium michi consanguinitate coniunctorum loco qui uocatur Hubiliacus ubi requiescere uidetur corpus martiris preciosi Marcelli cui et cum supradictis apostolis ipsam do hereditatem Hoc est unum curtilum in Varenas et unum mansum in Siluiniaco et cursum in siluam ad triginta et unum porcum absque ullius contradictione Siquis autem calumniare uoluerit auri uncias iii componat insuper omnibus maledictionibus subiaceat que sunt in ueteri et in nouo testamento et donatio mea firma et stabilis permaneat S Deodati qui fieri et firmare rogauit S Adele uxoris eius S Arnaldi S Arleii filii eius S Adaeramni S Riculfi et fratris eius Bernonis S Bernardi Facta est hec carta in monasterio Sancti Marcelli regnante Vgone rege