Charter Document - 02130020
Charter Number: | 02130020 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1043 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Postquam culpa primi parentis a paradisi gaudiis humanum genus exitiatus est in huius miserabilis seculi cecitate dilectus tenebris ignorantie circumdatus nichil aliud poterat scire nisi semper temporalibus rebus inherere et temporalia sectare donec miseratio diuina carnem nostre mortalitatis induens per incarnationis sue misterium mundo uisibilis apparuit Cuius dona gratiarum cum multiplicia maneant ad humane uite exempla tamen illa specialiter uigent que sua gratuita misericordia tribuit mortalibus uidelicet ut unusquisque fidelium de bonis sibi concessis ualeat perpetuum adquirere regnum sibi Igitur in nomine Dei omnipotentis notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam et futuris quod ego Eldradus et frater meus Warinus per omnia memores preceptorum diuinorum per consilium omnium amicorum seu parentum nostrorum donamus Deo et precioso martiri Marcello cum omnibus sanctis et ad locum Hubiliacum in quo domnus et reuerentissimus Odilo abbas magis prodesse quam preesse uidetur quendam mansum qui est situs in episcopatu Cabilonense in loco Oratorio cum omnibus ad se pertinentibus scilicet terris siluis cum suis cursibus aquis pratis pascuis et partum de uuanos exitibus et regressibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum ut ab hodierna die ac deinceps faciant ex his quicquid facere uoluerint rectores ipsius loci tenendi uendendi donandi scamiandi Hec omnia dedimus et nostri parentes ante nos dederunt sed nos temerarie ipsam donationem distulimus et culpabiles nos reddimus coram Deo et sanctis eius Nam rectores ipsius loci omnes parentes nostros pro hac donatione sepulture tradiderunt Siquis hanc donationem calumniare uoluerit omnibus maledictionibus noui et ueteris testamenti subiaceat et deinceps sinetenus permaneat hec firma et stabilius consistet cum stipulatione subnixa Terminatur autem ipsud mansum ex utraque parte uia publica et de una parte terra Duranni de Gluriaco et de alia terra Arleii de Oratorio Hanc donationem confirmamus et corroboramus et corroboranda tradidimus S Eldradi S Richerii filii sui S Warini S Ansus S Arlei S Leutbaldi S Hugonis S Amedei Scripta est autem hec cedula per manus Gislardi cancellarii Sancti Marcelli rogante domno Heinrico priori Anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi Millesimo xliii regnante Heinrico rege apud nos autem imperpetuum Domino nostro Ihesu Christo