Charter Document - 02130019

Charter Document - 02130019


Charter Number: 02130019
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1016
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Igitur ego in Dei nomine Durannus et uxor mea uocabulo Raimodis notum omnibus hominibus tam presentibus quam etiam et futuris uolumus fieri quod in infirmitate maxima constitutus ego uidelicet Durannus quendam terram Sancti Marcelli martiris cuius sacratissimum corpus requiescit in territorio Cabilonensi in uilla Vbiliacensi uocabulo quam in loco hereditatis parentes mei uisi sunt actenus tenuisse michique in loco hereditatis dimiserunt sed sicut seruientes predicto Christi militi frequenter mecum conquesti sunt non solum illos quantum etiam me iniuste eam non tantummodo sed olim iam tenuisse timens in infirmitate maxima positus ne dampnum aliquod pro ipsa terra anima mea detrimentumue sustineat pro anime mee omniumque parentorum meorum remedio reddo supra iam dicto loco quecumque tenere in uilla Oratorii seu uilla Siniciaco uideo Facio autem in tali conuentu istam donationem ut quamdiu uixerimus ego et uxor mea ac filius noster Garinus ipsam terram possideamus et teneamus post nostrum uero discessum Sancto Marcello in monasterio proprio seruientes teneant ac possideant nullo contradicente siue calumpniam inferente Quod siquis calumpniam inferre temptauerit quod cupit non perficiat sed magis coactus in publico fisco auri libras denas persoluat et post hec cum Datan et Abiron uel cum Iuda traditore iram et maledictionem Dei omnipotentis incurrat amen S Duranni et uxoris eius Raimodis ac filii eorum Varini S Goncelini clerici S Constabuli S Alarini S Gotberti S Bouonis S Basini S Salefrede S Gisleberti S Aldemeri Data per manum Humberti sacerdotis et monachi mense Iunio Rotberto regnante anno uicesimo