Charter Document - 02130018
Charter Number: | 02130018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0920 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domino sacro sancte basilice Sancti Marcelli martiris Christi qui est constructa in Hubiliaco uilla ubi ipse preciosissimus martir in corpore requiescit prope Cabilon castro Igitur ego in Dei nomen Euuardus presbiter dono ad congregationem Sancti Marcelli uinea culta iuris nostri sitaque est in pago Lugdunensium in fine Baiacensium uel in ipsa uilla Baygegiasi terminat de uno latus et ambis frontibus strata publica et de alio latus terra Leuterii Infra istas terminationes totum ad integrum dono trado atque transfundo ad ipsa congregatione Tantum et iam dicto de meo iure in uestra trado dominatione et potestate iure legitimo ad habendi donandi tenendi uendendi seu et commutandi uel quicquid exinde facere uolueritis uos uel successores uestri liberam hac firmissimam in omnibus et in Dei nomine habeatis potestatem ad faciendum nullum contradicentem Siquid uero quod fieri minime esse credimus si ego ipse aut ullus de heredibus meis uel quelibet ulla emensa opposita persona que contra hanc donationem istam uenire aut aliquam calumpniam generare ausus fuerit non hoc ualeat uindicare quod repetit sed inferat illi suisque heredibus una cum sacratissimo fisco auri libram unam coactus exsoluat Et hec presens donatio ista omni tempore firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Hec carta facta est in ecclesia Sancti Marcelli ubi ipse preciosissimus martir in corpore requiescit S Euuardi qui hanc donationem fieri uel adfirmare rogauit S Gisleranni prepositi S Constantii decanii S Wandalmari presbiteri S Ayrberti presbiteri S Amalerii presbiteri S Leutfredi presbiteri S Argaudi presbiteri S Balfredi diaconi S Constaboli subdiaconi Sigeuertus hac si indignus presbiter donationem istam rogatus scripsi et dictaui die Iouis in mense Septembris anno xxii regnante Karolo rege