Charter Document - 02130017
Charter Number: | 02130017 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0993 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine eterni uerbi incarnati ego Heinricus peccator recognoscens pondus peccatorum meorum audiensque a Domino dictum Date elemosinam et omnia munda sunt uobis et Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum idcirco dono Deo et Sancto Marcello martiri in locum qui uocatur Hubiliacus qui est situs in pago Lugdunense iuxta fluuium Sagonne ante ciuitatem Cabilonense aliquid de res meas que michi obueniunt ex parte patris et matris mee Hoc sunt curtiles duo qui sunt in uilla Baeias et unum seruum nomine Radaldum cum uxore sua Erberta et infantibus eorum Terminat autem unus curtilis a mane terra Mamerii a medio die terra Sancti Petri a sero uia publica a certio de ipsa hereditate Item alius curtilis terminat a mane uia publica a meridie terra Rainardi a sero terra ipsius Sancti Marcelli a cercio uia publica Ab hodierna autem die faciant monachi ipsius loci quicquid facere uoluerint Siquis autem contradicere uel calumniare uoluerit coactus iudiciaria potestate auri libras duas componat et deinceps firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Heinrici qui fieri et firmare rogauit S Faletrudis uxoris eius S Rotberti presbiteri S Widonis S Bertiardi S Niuoni Facta est ista carta vi anno regnante Hugone rege Teotmarus quamuis indignus monachus rogatus scripsit ad uicem cancellarii