Charter Document - 02130013

Charter Document - 02130013


Charter Number: 02130013
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1020
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis nouerint cuncti fideles sancti Dei quod ego Bertuinus et uxor mea Emma donamus aliquid de res nostras ad locum cui uocabulum est Hubiliacus qui est situs in pago Lugdunense iuxta fluuium Sagonne ante ciuitatem Cabilonense et est constructus in honore Sancti Petri apostoli in quo et Beati Marcelli martiris corpus quiescit Hoc est unum mansum cum omnibus appenditiis suis qui est in comitatu Cabilonense in uilla Sancti Mauricii Hoc sunt iornales quatuor duo ex una parte uilla et duo ex altera Et prati duo unus uocatur Encran et alius Enmarchia et radam unam de silua Terminatur autem supradictus mansus ex una parte terra Siefredi de alia parte terra Rainaldi de fronte uno uia publica de alio fronte prata Infra istas terminationes quicquid uisus sum habere totum ad integrum dono ad supradictum locum sine ulla contradictione pro remedio anime mee et uxoris mee et fratribus nostris et patris mei et matris mee et omnium parentorum meorum tam uiuis quam et defunctis Siquis uero contra hanc donationem calumpniam inferre presumpserit non ualeat uindicare quod repetit sed inuictus iudiciaria potestate auri libras x componat et hec deinceps carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Bertuini et uxoris eius qui fieri et firmare rogauerunt S matris eius ac filii S Oddonis fratris eius S Hugonis fratris eius S Hugonis Grossi Signum Vialdi S Alambaldi Ego frater Garnerius leuita et monachus rogatus scripsi in mense Septembris in feria ii Regnante Rotberto rege anno xxiiii et epacta xxviii