Charter Document - 02130011
Charter Number: | 02130011 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1072 - 1078 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod domnus Hugo Cabilonensium comes pro remedio anime sue et predecessorum suorum fecit donationem Deo et Sancto martiri Marcello eiusdem que loci monachis ut quicquid ex omni predicti martiris terra fratres adquirere quocumque modo potuerint ex his uidelicet quibus uel ipse uel antecessores ipsius eam dederunt eius sit firmum auctoritate robustumque laudatione Acta sunt autem hec tempore domni Hugonis Cluniensis abbatis et Aluisi ipsius loci prioris tempore Heinrici imperatoris Alamannorum qui Bisantionis proximo natiuitatis Domni mansit die tempore quoque Philippi Francorum regis Hanc autem cartam ipse firmauit et subscriptos firmare rogauit S domni Rocleni episcopi Cabilonensis S Walterii de Nebles S Letbaldi cum filio suo Warulfo S Widonis de Paluel S Antelmi filii Siguini de Belna S Willelmi de Casul S Iodceranni de Liman