Charter Document - 02130009
Charter Number: | 02130009 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0994 - 0999 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cunctorum Christianorum fides intelligit ueridicum Saluatoris sermonem qui ait Nolite rapinam facere nolite calumpniari sed facite elemosinam et erunt omnia munda uobis His uerbis compunctus ego Rotbertus uicecomes Cabilonis ciuitate reddidi Deo et Sancto Marcello in Hubiliaco monasterio cui preest Domnus Odilo abbas et domnus Siefredus prior per uoluntatem senioris mei Hugonis comitis hominem quendam Gunterium nomine qui michi persoluebat debita et recepta propter se saluandum et hoc tamen franchisia uoce Sed aliquando rebellis suis ideo flagellaui tam ipsum quam Sauriacum uillam que est Sancti Marcelli ubi ipse manebat et ideo uolo ut omnes sciant quod ex hac die et deinceps nec in ipso homine neque in ipsa uilla debitum aut seruitutem aliquam requiram Quia pro remedio anime mee et illud quod accipiebam reddo Sancto Marcello et de hoc quod iniuste accipiebam culpabilem me esse cognosce Siquis uero post hec per presumptionem repetere temptauerit custodiat se ne iram Domini incurrat Signum Hugonis comitis S ipsius Rotberti S uxoris eius Helisabeth