Charter Document - 02130008
Charter Number: | 02130008 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0878 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quia suppliciter peciit cum cuncta congregatione Sancti Marcelli tua deuotio quatinus apostolica auctoritate nostra digna compassione eodem loco priuilegium de cunctis rebus ubi ubi positis cultis uel incultis aquis aquarumque decursibus tam in Lingonense Belnense atque Mannimotense ut supradictum est et Diuionense et Lugdunense confirmaremus propter Deum piis precibus uestris inclinati concedimus uobis pio loco et uobis uestrisque successoribus supradicta loca nonas quoque et decimas eorum sicut antiqua consuetudo constat episcoporum aut expetatur ab his intra quorum parrochias sepedicti loci habitatores iuris proprii habere uidentur quippiam secundum precepta regum singulorum ne hominum donationes que ab aliis legaliter ante donationem uel post iuste concessa uidebuntur supra nominatorum sed ut securius ac quiecius in Dei seruitio ualeant permanere et ab omni uolubilitate sequestrari ac spirituales assidue in opere Domini persistere nullus de regibus comitibus aliisque regni primoribus cuiuslibet cingulo dignitatis preditus apostolicis audeat uel presumat his nostris propter Deum concessis sanctionibus quocumque resultare ingenio atque modo ut non quod absit superba rebellione concessis a nobis priuilegiis aliquando repugnare aut resultari proterua transgressione presumant Congregata sinodo indictione xii residente in sede apostolica Domno Iohanne papa acta sunt hec et confirmata Require retropus iiii folios et inuenies priuilegium exemplar istius