Charter Document - 02130007
Charter Number: | 02130007 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0584 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Diuina disponente gratia seruus seruorum Domini Guntrannus rex regnante Deo uniuersis sancte matris ecclesie filiis salutem Quoniam culpis exigentibus tum ob immoderatam principum ingluuiem tum etiam ob neglegentiam prelatorum incuriam celestibus fundatas obsequiis ecclesias heu pessumdari dolens uideo uidensque doleo nec me cunctis pro uelle subuenire efficacem sentio unam saltem ne ad dominicam aream manu uacua redeam preciosissimi uidelicet martiris Marcelli Cabilonensis quam ei Deo donante construximus basilicam et solidioribus ditare prediis et ordinationibus munire officiis disponimus Censemus igitur regalique auctoritate roboramus quatinus inibi manentes serui ospitale construant Solarium uero cum caminata illi de Gergiaco et de Alciaco faciant illi autem de Mercureis et de Canobis Iobiam edificent De Floriaco quoque introitus ecclesie et secretarii atque thesauri monachi ibidem demorantes operatores mittant Illi de Viriniaco ad claustri introitum preparandum dirigantur Porticum Sancti Petri illi de Rofiaco dimidiam illi de Berincis et de Thapariaco et de Blairo dimidiam Cellarium illi de Arco et de Ogniaco et de Liliaco construant Qui uero Treuis et Lingis habitant refectorium faciant de Litua et de Scociolis atque de Oriengis et de aquis cetera peragant necessaria Hec autem sic disponimus ut quicumque ea turbauerint de uite libro deleantur amen