Charter Document - 02130006

Charter Document - 02130006


Charter Number: 02130006
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1039 - 1065
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego in Dei nomine Tetbaldus comes Cabilonensium omnibus filiis sancte ecclesie in Domino salutem Audiui a predecessoribus meis et uicinis antiquis uiris quod nobilissimus comes Gaufredus qui post mortem prestantissimi et Christianissimi comitis auii mei Lamberti accepit eius coniugem auiam meam Adheleydam comitissam accessit ad beate recordationis abbatem Maiolum et commendauit illi monasterium in suburbio Cabilonensium ciuitatis a Guntranno nobilissimo et religioso rege magnifice constractum ubi requiescit corpus Beati Marcelli martiris eo tenore ut religionem monastici ordinis que pene ibi abolita fuerat reformaret et terra et possessiones ad ipsum locum pertinentes excoleret et ut ipse et successores eius Cluniacenses abbates monasterium perpetualiter haberent et possiderent Hanc autem commendationem siue donationem fecit supradictus comes Gauzfredus domno Maiolo cum consilio coniugis sue Adheleidis et filii eius Hugonis tunc clerici postea episcopi adnuente et laudante Henrico duce Postea uero regnante serenissimo rege Rotberto auunculus meus domnus Hugo comes et episcopus presente ipso rege et comitibus et episcopis istius patrie supradicti monasterii donum tradidit domno Odiloni abbati successori abbatis Maioli ut ipse iure antecessoris sui locum haberet teneret et possideret Ego uero gratia Dei comes Tetbaldus quod antecessores mei et parentes Deo et Sancto Petro et loco Cluniacensi dederunt laudo uolo et firmo et uxori mee et meis fidelibus laudare et firmare facio et quamdiu uixero testis et adiutor ero Post meum discessum qui contra hanc institutionem uenerit iram Dei omnipotentis incurrere sese non dubitabit S Tetbaldi comitis qui hoc testamentum laudauit atque firmauit suosque fideles atque amicos firmare precepit S Ermentrudis eius coniugis S Hugonis Duben S Hugonis de Mon Paon S Ademari S Ansedei de Nauiliaco S Widonis de Verduno S Tetardi de Reon S Hugonis S Rodlanni S Hugonis de Chasut S Olgoz S Gundranni Gumbez S Olgerii S Gaufredi Toset