Charter Document - 02130005
Charter Number: | 02130005 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0878 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes episcopus seruus seruorum Dei a Deo dato uenerabili leuite et preposito monasterii Sancti Marcelli sito in territorio Cabilonense loco Floriaco et uallis Magnimontensis atque Gibriacensis cum omnibus ad se subiacentibus et pertinentibus ad predictum locum Floriacum aspitientibus et in Cabilonense similiter Boserontensis Quia suppliciter peciit cum cuncta congregatione Sancti Marcelli tua deuotio quatinus apostolica auctoritate benigna conpassione eidem loco priuilegium de cunctis rebus ubi ibi positis cultis uel incultis aquis aquarumque decursibus tam in Cabilonense Belnense atque Magnimontense ut supradictum est et Diuionense et Lugdunense confirmaremus propter Deum piis petitionibus uestris inclinati concedimus pio loco et uobis uestrisque successoribus supradicto loco nonas quoque et decimas eo modo quo antiqua consuetudo precedentium constat episcoporum aut expectatur ab his intra quorum parrochias sepedicti loci habitatores iura propria habere uidentur quippiam secundum precepta regum singulorumque hominum donationes que ab aliis legaliter ante donationem uel post iuste concessa uidentur supra nominatorum sed ut securius ac quietius in Dei seruitio ualeant permanere ab omni uolumus eos fratres ac spirituales cohabitatores persistere nullusque de regibus comitibus aliisque regni primoribus cuiuslibet cingulo dignitatis prepollens audeat uel presumat his nostris propter Deum concessis peticionibus Quocumque resultare ingenio atque modo quoniam quod nos paterne compassionis affectu annuimus filiorum nostrorum debet assensu firmari non quod absit superba reuellione in aliquo temeraria resultari proterua transgressione concessum a Deodato indictione duodecima et cuncte congregationi suprascripti loci residente in sede apostolica domino Ihohanne anno sexto Si quis contra hoc nostrum priuilegium amodo nisi intra certum tempus resipuerit ire temptauerit anathematis se uinculis canonice nouerit colligandum Bene ualete Nonis Octobris per manum Walperti humillimi episcopi sancte Portuensis ecclesie anno propitio Deo pontificatus domini nostri Iohannis summi pontificis et uniuersalis pape in sacratissima sede Beati Petri apostoli vi indictione duodecima