Charter Document - 02130004
Charter Number: | 02130004 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0835 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Dei et saluatoris nostri Ihesu Christi Hludouicus diuina repropitiante clementia imperator augustus Si fidelium nostrorum iustis et reuocabilibus peticionibus quas pro ecclesiarum sibi commissarum necessitatibus nostris auribus initimare uoluerint aurem accommodamus easque ad optatum effectum perducimus non solum regiam et imperatorum exercemus consuetudinem sed etiam eosdem fideles nostros ad fidelitatem circa partes nostras propensius conseruandam sacerdotesque ac seruos Dei in eisdem ecclesiis pro nostris excessibus Domini misericordiam exorantes promptiores atque deuotiores reddimus Proinde notum esse uolumus omnium sancte Dei ecclesie nostrorumque fidelium tam presentium quam et futurorum industrie quia Garinus comes sub cuius cura atque regimine monasterium Sancti Marcelli quod constat esse constructum in uico qui dicitur Hubiliacus commissum habemus nostram adiens celsitudinem indicauit mansuetudini nostre qualiter canonicis in eodem monasterio Deo deseruientibus quasdam res eiusdem monasterii ipse et antecessores sui ad eorum diuersas necessitates fulciendas atque subleuandas tribuissent uidelicet uillam que dicitur Floriacus sitam in pago Magnimotense cum omni integritate sua uel cum omnibus ad se pertinentibus Et in pago Cabilonense in loco qui dicitur Boserontis mansos xii cum omnibus ad se pertinentibus Obnixe nostram imperatoriam maiestatis deprecans excellentiam ut eorum facta nostra roboraremus confirmatione quatinus deinceps inuiolabilia perhennibus temporibus perseuerent Cuius supplicationi quia dignam iudicauimus annuere placuit et quod ut predictum est postulauit ad effectum perducere non incongruum duximus Proinde hos nostre auctoritatis apices erga prefatos canonicos in memorato monasterio Domino per diuturna tempora militantes diuino inspirati amore fieri iussimus per quos decernimus atque sanccimus ut prescriptas res uidelicet prenominate uille ac antedictos mansos cum omnibus ad se iuste et legaliter pertinentibus sicut ab antedicto Warino comite atque predecessoribus suis iam dictis canonicis colatse sunt Ita per hanc nostram auctoritatem in eorum iure ac potestate suis uidelicet usibus diuersisque necessitatibus ad diuinum propensuis cultum exsequendum famulantes absque cuiuslibet diminoratione aut retractione permaneant Et nullus successorum suorum rectorum uidelicet predicti monasterii ab eorum dominatione eas quoquomodo auferre aut in quamlibet partem quacumque occasione transferre presumat sed liceat eis iam dictis rebus ad Domini et Dei nostri famulatum diligentius peragendum absque cuiusquam contrarietate uti et quecumque ad nos in Domini nostri Ihesu Christi militia usus et necessitates pertinent ordinare exponere iusteque efficere quatinus sublata omnis indigentie penuria pro nobis ac coniuge nostra proleque nostra et pace ac stabilitate tocius imperii a Deo nobis commissi adtentius eos indesinenter Domini misericordiam exorare delectet Et ut hac nostre confirmationis auctoritas perpetuum obtineat uigorem de anulo nostro subter eam iussimus sigillare Signum Hludouici serenissimi augusti Hludovicus Hirminmarus notarius ad uicem Hugonis recognoui Data vi kalendas Augusti anno Christo propitio xxii imperii domni Hludouici piissimi augusti in Dei nomine feliciter amen