Charter Document - 02130003

Charter Document - 02130003


Charter Number: 02130003
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0779
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus gentibus nostris tam presentibus quam et futuris iuuante Domino qui nobis in solium regni constituit Principale quidem clementie cunctorum accomodare aure benignam precipue que pro compendio animarum a precedentibus regibus antecessoribus nostris ad loca ecclesiarum probamus esse indultum deuota debemus mente perpendere ut congrua beneficia ut mereamur ad mercedem esse participes non negare set robustis se maiore pro nostris oraculis confirmare Igitur magnificus uir Hucbertus episcopus rector basilice Sancti Marcelli martiris que ponitur sub oppidum Cabilonensis urbis ubi ipse pretiosus domnus in corpore requiescit nostre celsitudinis intulit suggessionem eo quod antecessores nostri antecessores anteriores reges uel bone memorie domnus ut genitor noster Pipinus quondam rex per eorum preceptiones integras emunitates ad ipso monasterio concessissent aut in uillas aut super terre ipsius monasterii nullus iudex publicus nec nulla iudiciaria potestas ad causas audiendum uel frida exigendum aut fideiussores tollendum aut mansiones aut paradas faciendum nec nullas requisitiones requirendum ibidem ingredi non deberent Vnde et ipsas preceptiones antecessorum regum et confirmationes eorum iam dictus Hucbertus episcopus nobis ostendit ad relegendas et ipsis beneficiis moderno tempore adserit esse conseruatis set pro firmationis studium peciit clementie regni nostri ut hoc denuo ad ipso monasterio nostra deberet auctoritas confirmare Cuius petitione pro mercedis nostre augmentum plena xt integra gratia uisi fuimus concessisse uestra comperiat magnitudo Propterea ergo iubemus ut inspectas ipsas priorum principum auctoritates ut neque uos neque iuniores seu successores uestri nec nullus quilibet de iudiciaria potestate in uillas ipsius monasterii quod presenti tempore habere uidetur aut in antea a Deo timentibus hominibus fuerint conlatas aut conlaturas nullus iudex publicus ad causas audiendas uel fredas exigendas aut fideiussores tollendum uel mansiones aut paradas faciendum nec nullus redhibitiones requirendum ibidem ingredi non presumatis nisi integra emunitate de omnes uillas in quaslibet adquisieritis simul atque aliquid iunctis et bisuinsis redhibitionibus uel ubicumque in regno nostro habere uidetur tam de ingenuos quam et de seruientibus ceterisque nationibus distringendum nec nullas redhibitiones requirendum ibidem ingredere non presumatis set sicut precedentium antecessorum nostrorum regum ad iam dicto monasterio usque nunc fuit conseruatus ita et deinceps per nostram auctoritatem generaliter maneat inconuulsum et si anteactis temporibus per aliqua neglegentia abbatibus aut trepiditate rectoribus aut presumptionum iudicum de ipsas emunitates fuerit minutatum aut raptum euulsumque aut extractum nostris auctoribus et beneficiis restauretur et ulterius quod consensimus neque uos neque iuniores uestri infrangere nec uiolare presumatis et siquis autem fuerit dux uel comes domesticus uicarius seu qualiscumque iudiciaria potestate succinctus indulgentiam bonorum aut bonitate impiorum aut Christianorum aut regum antecessorum nostrorum ipsas inrumpere aut uiolare presumpserit solidos sexcentos munerum se cognoscat esse culpabilem ita ut duas partes in archiuum ipsius monasterii reddat et tercia parte ad fisci nostro sacello multum componat ut non delectet eis ultro qui rapit antecessoris nostri aut boni Christiani concesserunt uel indulserunt ab impiis hominibus lacerare et quicquid exinde fiscus noster potuerit sperare in luminaribus ipsius ecclesia Sancti Marcelli martiris Christi pro stabilitate regni nostri seu nostra subsequente progenie proficiat in augmentum Et ut hac auctoritas tam presente quam et futuris temporibus Deo adiuuante firma stabilitate debeat perdurare subter eam signaculis propria manu decreuimus roborare Signum Karolus gloriosissimi regis Data pridie kalendas Maias anno undecimo et quinto regni nostri actum Haristalio