Charter Document - 02130001

Charter Document - 02130001


Charter Number: 02130001
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0872
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Agapitus seruus seruorum Dei cum omnium ubique degentium sit compertum ecclesiam Dei supra petram consistere eiusdemque principem apostolum Petrum existere nos qui Deo auxiliante quamuis subiecti peccatis eius uice fungimur debemus eidem ecclesie prout possumus in omnibus subuenire et de suis negotiis pie fideliterque tractare et contra seculariam temeritatem Sancti Spiritus clippeo et uerbi Dei auctoritate muniri Quapropter Galliarum omnis animaduertat plebs seu utriusque ordinis plurimus Ihesu Christi Domini deuotus quia adiit quidam Warnulfus Cabillonensis ecclesie ordinatus episcopus limina beatorum apostolorum Petri et Pauli deprecans nostre mansuetudini quatinus monasterio in pago Lugdunense sito in loco qui uocatur Hubiliacus et in honore summi martiris Marcelli dicato nostre auctoritatis priuilegio iuxta quod in precepto filii nostri Karoli continetur et in eiusdem loci priuilegio sonat cunctas res ad idem monasterium pertinentes confirmaremus Cuius precibus que prouidente uite sue merito satis nobis carus est libenter annuimus Confirmamus igitur nostre auctoritatis decreto iamdicto cenobio quicquid uenerabilis Contrannus rex Galliarum illius que loci fundator ibi condonauit atque concessit in pago Cabilonensi in uilla Hubiliaco terris cultis et incultis Capellam in Siniciaco in honore Beati Iuliani sacratam ecclesiam Beati Eusebii cum omnibus ad se pertinentibus portum etiam in urbe Cabilonensi Girgiacum uillam cum ecclesia Mercuriacum uillam cum omnibus ad se iuste et legaliter pertinentibus fiscum etiam qui uocatur Floriacus cum ecclesia sub integritate Ogniacum Letua Liliacum Arcum Patriciacum Rofiacum Treuaus Viriniacum Castenedum Sauriacum necnon et Dontiacam potestatem cum omnibus ad se iuste et legaliter pertinentibus ecclesiam in Monte Laschone sitam potestatem que uulgo apellatur Vallis Aurea Bellanauim Vetus Molinum fiscum etiam qui uocatur Salciacus roccas Meriliacum et Petra Iouis aquis Alciacum Vaciacum In comitatu stiam Cabilonense in uilla Boserontis mansos xii necnon deinceps quicquid ibi uenerandus rex contulit atque concessit Statuimus etiam et nostre pontificalis sublimitate priuilegium concedendo ut nullus Burgundie dux seu et Cabilonensis ecclesie episcopus uel eiusdem urbis comes siue iudex publicus aut exactionarius aut mansionaticos uel paradas faciendum distringere minime audeat Sanccimus etiam ut siquis intra munitatem eorum infra duobus milibus confugium fecerit a nemine inde uiolenter abstrahatur Defensores igitur huius nostri priuilegii et fidissimi protectores apostolorum suorum meritis et Beati Marcelli martiris intercessionibus larga eis Domini benedictio prosequatur Siquis uero quod Deus auertat exorbitatus a fide contra hanc nostram apostolicam et Beati Petri auctoritatem ausu temerario uenire presumpserit omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti sit excommunicatus anatematizatus et a liminibus sancte Dei ecclesie sequestratus et Beati Petri ad cuius sacratissimum corpus sedemus interminabili maledictione damnatus diabolo quoque et eius atrocissimis angelis deputatis inextinguibili perferat incendium nisi resipuerit et ueniam cum satisfactione meruerit Datum per manum Walperti humillimi sancte Portuensis ecclesie anno Domini nostri Ihesu Christi DCCCLXXII indictione vi