Charter Document - 02121055

Charter Document - 02121055


Charter Number: 02121055
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1143
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Notum sit presentibus et futuris quod ego Vuillermus Nivernensis comes ecclesiam beate Marie de Charitate honestate et religione pollentem ab omni perturbatione quietam meis et successorum meorum temporibus desiderans et particeps beneficiorum servorum Dei fieri volens eo tempore quo vitam meam mutare et Carthusiam pro agenda penitentia adire disponebam cum duobus filiis meis Vuillelmo et Rainaldo apud dictam Charitatem veni ibique assistentibus ipsis filiis meis clericis quoque militibus et aliis multis venerabili viro Petro priori et sacro conventui de Charitate supplicavi ut me facere participem beneficiorum que fiunt ab eis dignarentur Quod cum mihi concessissent ego pro salute tam mea quam parentum meorum laudavi et concessi dictis monachis quidquid de feodo meo casamentoque quocumque modo acquisierant vel poterunt acquirere imperpetuum et totum pedagium per totam terram meam Significavi etiam omnibus qui aderant me seu successores meos non habere aliquam herbergariam consuetudinem in his villis de Beluciaco Poliaco Charentone Vevra Maigniaco Patingiis Domnopetro aut in grangia de Rocaforti sive in aliqua villa aut grangia ad monachos de Charitate spectante Significavi preterea me seu successores meos in ipso monasterio vel in villa de Charitate aut in pertinentiis nihil juris habere omnino Hoc viderunt et laudaverunt nominati filii mei Hujus rei testes sunt Hugo de Tilio Adam de Marchia Hugo de Patingiis Seguinus de Tornella Durannus de Fovent Hugo de Roony et alii Actum publice anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo quadragesimo tertio indictione quinta Ludovico piissimo regni Francorum et Aquitanici primatus habenas feliciter gubernante