Charter Document - 02120168
Charter Number: | 02120168 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1144 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro priori monasterii Sancte Marie quod de Karitate dicitur ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis Ad hoc nos disponente domino in apostolice sedis servitium promotos esse cognoscimus ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire et ei obedientes tueri ac protegere prout dominus dederit debeamus Unde oportet nos venerabilibus locis manum protectionis extendere et servorum Dei quieti attentius providere Igitur pro beate Marie semper virginis reverentia et tam pro vestra spectabili religione quam pro venerabilis fratris nostri Petri Cluniacensis abbatis dilectione ad cujus curam ex Cluniacensis cenobii jure locus vester pertinet dilecti in Christo filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio ad exemplar predecessorum nostrorum Urbani et Paschalis bone memorie Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Statuentes ut quascunque possessiones quecunque bona idem cenobium impresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propicio poterit adispisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis In Autissiodorensi episcopatu ecclesiam de Cona de Aona de Buluciaco ecclesiam Sancti Juliani Sancti Petri de Boniaco cum ipsa villa In episcopatu Senonensi ecclesiam de Cavannas ecclesiam de Branca de Monteboo de Castellione de Diciaco de Contentione de Venesio ecclesiam de Cruce Sancti Sidronii sancti Ionii ecclesias de Joviniaco et in suburbio ecclesiam Sancte Marie In episcopatu Bituricensi ecclesiam de Cenconio cum burgo de Monastello cum burgo de Orolio item de Orolio de Birreto capellam de Montefalconis de Valeniaco de Fontiniaco castro de Nerunda de Ulmeriaco de Coola Sancti Sulpitii juxta pontem Ligeris Sancte Montane Sancti Celsi In Aurelianensi episcopatu ecclesiam de Orolio Sancti Laurentii in suburbio In Nivernensi episcopatu ecclesiam de Albiniaco ecclesiam de Jalliaco de Colungia de Bisca ecclesiam Sancti Honorati Sancti Sulpicii Sancti Victoris in suburbio In episcopatu Eduensi ecclesias de Rocha de Monte Ansberti cum villa de Lameneia de Viverio in suburbio ecclesiam Sancti Rozzi In Meldensi episcopatu ecclesiam de Rodolio In Trecensi episcopatu ecclesias de Sedana Sancti Justi In Belvacensi ecclesiam Sancti Christophori de Araciis cum appendiciis suis In Suessionensi ecclesiam de Brena foris castrum de Villeriis de Montemauro In Carnotensi ecclesiam Sancti Salvatoris in suburbio In Rotomagensi ecclesiam de Bellomonte de Longavilla In Anglica terra ecclesiam Sancti Salvatoris de Bermundesia de Noranthona de Pontefracto ecclesiam Sancte Milburgis cum universis possessionibus et appenditiis supra dictarum ecclesiarum ecclesiam de Daventreia In Venecia ecclesiam Sancte Crucis cum appendiciis suis In Ispania ecclesiam Sancti Petri de Arratis Item in episcopatu Trecensi ecclesiam Sancti Sepulchri cum appendiciis suis Item in episcopatu Meldensi ecclesiam de Firmitate Ansculfi ecclesiam de Chailli de Chamini de Bussei de Bello videre ecclesiam Sancti Christophori in suburbio Item in episcopatu Autissiodorensi ecclesiam de Narci ecclesiam de Varenna de Domno petro de Murliaco de bosco Britannie capellam de Castro novo de Suliaco de Manniaco de Colungiis super Ionniam de Nannii[aco] de Aliniaco de Novo vico alias quoque ecclesias et capellas quas canonice possidetis vobis nichilominus confirmamus Liceat etiam vobis in ecclesiis vestris presbiteros eligere qui si idonei fuerint ab episcopis gratis et absque ulla pravitate curam animarum suscipiant eisque de plebis cura rationem reddant vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exibeant Hoc quoque presenti capitulo subjungimus ut nulli episcopo liceat in vos et in locum vestrum qui videlicet de Caritate nominatur ultionem excommunicationis vel interdicti exercere Quatinus ab omni servicii secularis infestatione securi omni gravamine mundane oppressionis remoti in sancte religionis observatione seduli ac quieti domino annuente permaneatis Salva in omnibus Cluniacensis abbatis reverentia et obedientia ad cujus gremium locus idem tanquam cella noscitur pertinere Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva in omnibus apostolice sedis auctoritate Si qua sane in crastinum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine divini redemptoris nostri Domini Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen amen amen Ego Lucius Chatolice ecclesie episcopus S Ego Conradus Sabinensis episcopus S Ego Albericus Ostiensis episc S Ego Imarus Tusculanensis episc S Ego Petrus Albanensis episc S Ego Thomas presbiter cardinalis titulo Vestins S Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi S Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum S Ego Johannes diaconus cardinalis Sancti Adriani S Ego Vuido in Romana ecclesia altaris minister insignus S Datum Laterano per manum Baronis capellani et scriptoris XVIII kalendas maii indictione septima Incarnationis dominice anno millesimo centesimo quadragesimo quarto Pontificatus vero domini Lucii secundi pape anno primo