Charter Document - 02120127

Charter Document - 02120127


Charter Number: 02120127
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1285
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes literas inspecturis frater Symon de Hermenteriis prior humilis de Charitate salutem in Domino sempiternam Noveritis quod nos attendentes devotionem quam conventus ecclesie nostre Charitatensis habet et habuit ad Deum et ministros ejus in eadem ecclesia ministrantes et eius excellentia merita apud ipsum regnantem in cœlis damus eis pure et perpetuo et solemni donatione concedimus pro salute anime nostre et pro anniversario nostro faciendo in dicta ecclesia annis singulis certa die decem libras Turonenses annui redditus solvendas ipsi conventui vel procuratori eorum in vigilia natalis Domini annuatim quamdiu vixerimus et post mortem nostram tali die quali nos obire contigerit anno quolibet revoluto quas assidemus eis et assignamus super molendinis de Vallibus sitis apud Narciacum que titulo emptionis acquisivimus et habuimus a nobili domina Yolandi de Merriaco de cujus dominicatura et hereditate propria dicta molendina movebant et a dicta ecclesia ea tenebat ad censum Et de quibus decem libris turonensibus dictum conventum in possessionem misimus per ipsius petitionem numerationem et presentis litere traditionem obligantes nos et successores nostros quantum possibile est quod si dicte decem libre Turonenses in dicta vigilia natalis Domini vel ad tardius infra octavas dicti natalis et post mortem nostram ipsa die obitus vel infra octo dies adveniente die obitus nostri quolibet anno solute non fuerint dicto conventui vel eorum mandato quod ipsi gagiare possint in dictis molendinis pro defectu solutionis predicte Obligantes insuper nos et quantum possumus successores nostros qui pro tempore erunt omnes expensas omnia damna et deperdita que occasione defectus solutionis dictus conventus fecerit vel incurrerit in integrum resartire In cujus rei memoriam et testimonium presentes literas sigillo proprio et quo communiter utebamur voluimus et fecimus consignari Datum apud Charitatem anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quinto die mercurii in festo beati Marci evangeliste