Charter Document - 02120121
Charter Number: | 02120121 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes literas inspecturis frater Milo prior humilis de Charitate salutem in Domino Noverint universi quod nos considerantes bona que domnus Galterius de Luppi domibus monachus de Sancto Dyonisio fecit domui nostre de Sancta Montana quam per longum tempus noscitur tenuisse statuimus voluimus et precipimus quatenus ille qui tenet dictam domum nostram de Sancta Montana et successores ipsius in perpetuum reddant pitentiario de Charitate qui pro tempore fuerit viginti solidos parisienses annuatim in festo beatorum Remigii et Germani de quibus viginti solidis dictus pitenciarius tenebitur facere pitantiam conventui nostro de Charitate quolibet anno die qua una missa de Spiritu Sancto pro dicto Galterio ipso vivente celebrabitur in conventu Post mortem vero ipsius Galterii tenebitur idem pitenciarius facere similiter pitanciam dicto conventui singulis annis de predictis viginti solidis die anniversarii supradicti Galterii In cujus rei testimonium literas presentes nostro sigillo duximus roborandas Datum die veneris post dominicam qua cantatur Oculi mei anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo