Charter Document - 02120119

Charter Document - 02120119


Charter Number: 02120119
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes literas inspecturis Joannes de Pria dominus Busenciaci miles salutem in Domino Noveritis quod ego ob remedium anime mee de voluntate Isabellis uxoris mee dedi et concessi in perpetuam eleemosynam ecclesie et conventui de Charitate octo libratas terre ad monetam Nivernensem annui redditus pro quibus octo libratis terre assedi et assignavi eidem ecclesie et conventui quinque arpenta pratorum que habebam subtus Charneyam scilicet juxta alia prata mea et juxta pratum domus de Bor et juxta pratum leprosorum de Charitate sita Ita tamen quod predictis octo libratis terre quicquam ulterius preter predicta quinque arpenta pratorum a me vel ab heredibus meis conventus dicte ecclesie petere sive exigere non valeat in futurum Que quinque arpenta pratorum quitavi et quitto conventui et ecclesie Charitatensi predictis et totum jus quod mihi competebat seu competere poterat aut debebat in eis quocunque modo seu racione quacunque possidenda in perpetuum et tenenda jure hereditario libere pacifice et quiete mihi tamen et heredibus meis in predictis quinque arpentis pratorum omni justitia semper salva promittens per fidem corporaliter prestitam quod contra donationem et assignationem predictas seu contra aliquod premissorum venire de cetero per me sive per alium nullatenus attentabo Immo quinque arpenta predicta pratorum teneor garentire imperpetuum predictis ecclesie et conventui de Charitate erga omnes et specialiter erga nobilem dominam Agnetem de Corbelain uxorem Hugonis de Escola militis que in quinque arpentis pratorum predictis dicitur habere dotem et damna omnia resartire si quod absit pro defectu garantie aliqua sustinerent et pro his tenendis et servandis dare teneor literas curie Nivernensis et ad hec tenenda firmiter et servenda me et heredes meos per fidem meam obligo et astringo Volo etiam insuper quod ballivus Bituricensis qui pro tempore fuerit ad hec omnia supradicta facienda et complenda me et heredes meos compellat per captionem rerum mearum si me vel heredes meos contigerit in aliquo defecisse Conventus vero predictus de Charitate in recompensationem predictarum octo libratarum terre mihi dedit centum libras Turonenses de quibus grantum meum habui in pecunia numerata In cujus rei memoriam et testimonium presentes literas sigilli mei munimine roboravi Datum die martis in festo beati Barnabe apostoli anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono