Charter Document - 02120118
Charter Number: | 02120118 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de la Charité-sur-Loire (Nièvre), Ordre de Cluni |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes literas inspecturis frater Milo humilis prior de Charitate salutem in Domino Noveritis quod de permissione et licentia nostra actum fuit et compositum inter charissimum conventum nostrum de Charitate ex una parte et priorem nostrum de Colongiis ex altera Videlicet quod dictus conventus tradidit et concessit imperpetuum dicto priori de Colongiis et prioratui predicto omnes res et omnia jura que et quas habebat predictus conventus in villa et parrochia de Coudes et in aliis parrochiis circumadjacentibus tam in hominibus terris censibus gallinis bordelagiis costumis talliis et rebus aliis quibuscumque et quocunque nomine censeantur pro quatuor libris monete currentis in patria reddendis imperpetuum dicto conventui a dicto priore de Colongiis qui pro tempore fuerit quolibet anno in festo sancti Dyonisii apud Charitatem vehiculo et expensis dicti prioris cum aliis viginti solidis monete currentis a priore de Colongiis ipsi conventui ab antiquo et ante compositionem predictam debitis que quatuor libre cum dictis viginti solidis in pitantiam conventus convertentur Si vero idem prior de Colongiis deficeret in solutione premisse pecunie nos et successores nostri ad petitionem dicti conventus priorem dicti loci ad premissa solvenda compelleremus Et est sciendum quod predictus prior incipiet solvere dictam pecuniam in festo beati Dyonisii quod erit anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono et non ante In cujus rei testimonium presentibus literis sigillum nostrum duximus apponendum Datum die martis post assumptionem beate Marie anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto